Just a little Latin for your feast day

I turned on the mic and read aloud part of the Office of Readings today from the Liturgia Horarum.

Hear if you chose the two readings, from Romans 5 and a selection of St. Anselm, as well as the responses, then the Te Deum and oration.

No frills.  I just read some Latin I had to read anyway. 

If you want, you can get a little Latin into your ears.

A little text to follow.  you can find the rest elsewhere.

Errata lectoris ignosce.

St. Anselm, Speech 52

Caelum, sidera, terra, flumina, dies, nox et quaecumque humanae potestati vel utilitati sunt obnoxia, in amissum decus sese gratulantur, domina, per te quodammodo resuscitata, et nova quadam ineffabili gratia donata. Quasi enim omnia mortua erant, cum amissa congenita dignitate favendi dominatui vel usibus Deum laudantium, ad quod facta erant; obruebantur oppressione, et decolorabantur abusu idolis servientium, propter quos facta non erant. Quasi vero eadem resuscitata laetantur, cum iam Deum confitentium et dominatu reguntur, et usu decorantur.
Nova autem et inaestimabili gratia quasi exsultaverunt, cum ipsum Deum, ipsum creatorem suum, non solum invisibiliter supra se illa regentem senserunt, sed etiam visibiliter intra se eisdem utendo sanctificantem viderunt. Haec tanta bona per benedictum fructum benedicti ventris benedictae Mariae provenerunt.
Per plenitudinem enim gratiae tuae, et quae in inferno erant, se laetantur liberata; et quae supra mundum sunt, se gaudent restaurata. Per eundem quippe gloriosum Filium gloriosae virginitatis tuae, omnes iusti qui obierunt ante vitalem eius mortem, exsultant diruptione captivitatis suae, et angeli gratulantur restituione semirutae civitatis suae.
O femina plena et superplena gratia, de cuius plenitudinis exundantia respersa sic revirescit omnis creatura! O Virgo benedicta et super benedicta, per cuius benedictionem benedicitur omnis natura, non solum creata a Creatore, sed et Creator a creatura!
Deus Filium suum, quem solum de corde suo aequalem sibi genitum, tamquam seipsum diligebat, ipsum dedit Mariae: et ex Maria fecit sibi filium, non alium, sed eundem; ut naturaliter esset unus idemque communis Filius Dei et Mariae. Omnis natura a Deo est creata, et Deus ex Maria est natus. Deus omnia creavit, et Maria Deum genuit. Deus qui omnia fecit, ipse se ex Maria fecit; et sic omnia quae fecerat, refecit. Qui potuit omnia de nihilo facere, noluit ea violata sine Maria reficere.
Deus igitur est pater rerum creatarum et Maria mater rerum recreatarum. Deus est Pater constitutionis omnium, et Maria est mater restituionis omnium. Deus enim genuit ilum, per quem omnia sunt facta; et Maria peperit illum, per quem omnia sunt salvata. Deus genuit illum, sine quo penitus nihil est; et Maria peperit illum, sine quo omnino nihil bene est.
O vere dominus tecum, cui dedit Dominus, ut omnis natura tantum tibi deberet secum. 

About Fr. John Zuhlsdorf

Fr. Z is the guy who runs this blog. o{]:¬)
This entry was posted in SESSIUNCULA. Bookmark the permalink.