Pope issues Latin letter for Fatima … no news… don’t worry

Pope Benedict sent a letter in Latin to Card. Sodano, whom His Holiness appointed as his delegate to the celebration for the 90th Anniversary of the Apparitions of the Blessed Virgin at Fatima.

There is nothing in this letter about either the "fourth" secret or the Motu Proprio.

It seems to be a day about news that is not really news at all.

Here is the Letter:

 

Venerabili Fratri Nostro
ANGELO S.R.E. Cardinali SODANO
Cardinalium Collegii Decano

Nonaginta ante annos, divinum auxilium certaeque spei nuntium allatura, gregem suum custodientibus et valde stupentibus tribus parvis pastoribus Fatimae caelestis Regina Pacis benigna apparuit. Cuius suavem tutelam plurimi fideles sunt experti, qui variis in periculis sub eius praesidium confugiunt.

Poscente igitur Venerabili Fratre Antonio Augusto dos Santos Marto, Episcopo Leiriensi-Fatimensi, una cum Conferentia Episcopali Lusitaniae, libenter occasione XC expleti anni post inceptas apparitiones Beatissimae Virginis Mariae mittimus Fatimam Legatum Nostrum; quod munus tibi concredimus, Venerabilis Frater Noster, Ecclesiae fideli benemerito Praesuli et Immaculatae Virgini Mariae devoto filio. Nostras igitur vices illic ages, sollemnibus praesidebis ritibus, adstantibus significabis salutationem Nostram et praecipuam ostendes benevolentiam ac in spiritu praesentiam.

Bene in animo tenemus singularem pietatem et gratitudinem, quam habuit erga Dei Genetricem Ioannes Paulus II, Decessor Noster venerandae memoriae, qui ibi viginti quinque ante annos Virgini Mariae gratias egit pro vitae suae mirabiliter servatae dono simulque christifideles cunctos hortatus est ad monita et desideria eius exsequenda. Quapropter Nos, qui iam antea hoc sanctuarium invisimus et ex officio Praefecti Congregationis pro Doctrina Fidei nuntium pastoribus a Beata Virgine Maria creditum perscrutati sumus, cupimus ut denuo orationis sancti rosarii pondus et hunc caelestem nuntium proponas christifidelibus, ut praerogativas gratiasque consequantur quas ipsa Mater Redemptoris colentibus suum Cor immaculatum promisit.

Dum quidem legationem tuam precibus comitamur atque una cum tot in mundo credentibus a caelesti Regina pacem praesertim imploramus, quam solus Christus dare potest, Benedictionem Nostram Apostolicam, divinae gratiae auspicem atque propensae Nostrae caritatis testem, tibi in primis impertimus, Venerabilis Frater Noster, quam Leiriensis -Fatimensis dilectae Ecclesiae sacrorum Antistiti, ceteris etiam adstantibus Episcopis, presbyteris, religiosis viris et mulieribus cunctisque sacras celebrationes participantibus communicabis.

Ex Aedibus Vaticanis, die XIII mensis Aprilis, anno MMVII, Pontificatus Nostri secundo.

BENEDICTUS PP. XVI

 

About Fr. John Zuhlsdorf

Fr. Z is the guy who runs this blog. o{]:¬)
This entry was posted in SESSIUNCULA. Bookmark the permalink.